Liber Primus Samuelis*

Caput 1: Versus 23

Precorque ut impleat Dominus.Quod vovisti, vel suum quod promisit per Heli. cum ait:Det tibi Deus petitionem,etc.Mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. Et adduxit.Non vult Anna puerum ducere ad domum Dei antequam ablactetur: quia Ecclesia nullum ad sacerdotium provehit dum lactis infantiae particeps est, non solidi cibi et intelligentiae spiritalis capax.HIERON., lib. de Trad. Hebr. in lib. Reg.In Hebraeo:Modio farinae,sed vitio scriptorum depravatum est. Si enim cum tribus vitulis tres modios farinae obtulit contra legem fecit, in qua dicitur: Vitulum de armento unum, arietem unum, agnos agniculos immaculatos septem, in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum. Haec vero decima, pars decima ephi erat. Unde intelligitur, quod Elcana non obtulit tres modios farinae, cum tribus vitulis, sed novem decimas.
(* Traductions européennes)